- BOMO vel BOHMO
- BOMO, vel BOHMOolim Euboea dicta, teste Hesychiô, Βαμὼ οὕτως ἡ Μάκρις ὠνομάζετο. Macris i. e. Eubaea, teste eôdem. Μάκρις. Ε῎υβοια ἡ νῆσος bohmo Arabibus pecora, vel pacudes significat ut Ebraeis behemoth. Itaque insula bohmo est insula pecudum, quod Graeco Euboeae nomine a bubus sumpto apptime quadrat. Eôdem pertinet, quod a Poetis haec eadem insula Α᾿ργιβόειος dicitur, tamquam a bubus albis apud Aelian. de Animal. l. 12. c. 36. Nempe iam ante Troiana tempora boum pascuis celebrem fuisse hanc insulam, vel ex tabulis colligere est de bobus ab Autolyco ex Euboea abactis. Apollodorus l. 2. Κλαπεισῶν ἐξ Εὐβοίας ὑπ Αὐτολύκου Βοῶν. Proinde initiô belli Peloponnesiaci, Athenienses πρόβατα καὶ ὑποζύγια ἐς τὴν Εὐβοίαν διέπεμψαν, ut habet Thucydides, l. 2. Nec mirum Arabicô nomine Bohmo appellatam esse Euboeam, cum inter incolas illius vetustissimos a Strabone numerentur, Α῎ραβες οἱ Κάδμῳ σλνδιαβάντες. Bochart. l. 1. , c. 13.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.